CAP. XXII
II
Tandem iānitor forēs aperit et Tlēpolemum foris in imbrem stantem videt. Canis īrātus dentēs ostendit ac fremit: "Wrrr...!" nec vērō tabellārium mordēre potest, quod catēnā retinētur.
Iānitor: "Cavē! Canis tē mordēbit!" Sīc iānitor hominem intrantem dē cane ferōcī monet.
Tlēpolemus in līmine resistēns: "Retinē canem!" inquit. "Nōlī eum solvere! Nec vērō opus est mē monēre dē cane, ego enim legere sciō."
Tabellārius solum intrā līmen aspicit, ubi CAVE CANEM scriptum est īnfrā imāginem canis ferōcis. "Neque haec imāgō neque canis vērus mē terret!" inquit et propius ad canem accēdit.
"Manē foris!" inquit iānitor. "Nōlī ad hunc canem accēdere! Iam tē monuī!"
Tabellārius vērō, quamquam sīc ā iānitōre monitus est, alterum gradum ad canem versus facit — sed ecce! Canis in eum salit, catēnam rumpēns! Homō territus ex ōstiō cēdere cōnātur, sed canis īrātus pallium eius dentibus prehendit et tenet.
"Ei! Canis mē mordet!" exclāmat tabellārius, quī iam neque recēdere neque prōcēdere audet: canis fremēns eum locō sēmovēre nōn sinit.
Iānitor rīdēns: "Quīn prōcēdis?" inquit. "Nōlī resistere! Ego tē intrāre sinō. Iānuam aperuī. Prōcēde in vīllam!" Sīc iānitor virum territum dērīdet.
"Id facilius est dictū quam factū," inquit tabellārius, atque alterum gradum facere audet, sed canis statim in pedēs posteriōrēs surgit atque pedēs priōrēs in pectore eius pōnit! Tabellārius, tōtō corpore tremēns, ex ōstiō cēdit: sīc canis eum ē vīllā pellit.
"Removē canem!" inquit ille. "Iste canis ferōx mē intrāre nōn sinit."
Iānitor eum tremere animadvertit iterumque dērīdet: "Quid tremis? Hicine canis tē terruit?"
Tlēpolemus: "Nōlī putāre mē ab istō cane territum esse! Sī tremō, nōn propter canem ferōcem, sed propter imbrem frīgidum tremō. Admitte mē sub tēctum, iānitor—amābō tē! Vincī istum canem ferōcem! Cūr eum solvistī?"
Tabellārius enim canem ā iānitōre solūtum esse arbitrātur.
Iānitor catēnam manū prehendit canemque paulum ā tabellāriō removet. "Nōlī arbitrārī," inquit, "mē canem solvisse. Canis ipse catēnam suam rūpit. Ecce catēna rupta."
Tlēpolemus: "Num canis catēnam ferream rumpere potest? Id nōn crēdō. At certē vestem scindere potuit: vidēsne pallium meum novum, quod nūper magnō pretiō ēmī, scissum esse ā cane tuō?"
Iānitor: "Istud pallium nōn est magnī pretiī, neque id nūper ēmptum esse crēdō. Sed quid tū vēnistī? Num quid tēcum fers?"
Tlēpolemus: "Stultē rogitās, iānitor, nam iam tibi dīxī 'tabellārium mē esse.' Quid tabellāriōs ferre arbitrāris? Aureōsne iānitōribus? Profectō nōs aurum nōn ferimus."
Iānitor: "Vōs scīlicet epistulās fertis."
Tlēpolemus: "Rēctē dīcis. Epistulam afferō ad Lūcium Iūlium Balbum."
“Nōlī iterum mē forās in imbrem pellere!"
Iānitor, postquam canem vīnxit, "Nōn ego," inquit,
"sed hic canis tē forās pepulit. Nōlī nārrāre tē ā iānitōre
forās pulsum esse!"
Cane vīnctō, tabellārius tandem intrat epistulamque
ostendit iānitōrī; quī statim epistulam prehendit et in
ātrium ad dominum suum fert.